Hľadaný výraz: Ez 17,22-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. 23 In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. 24 Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ”.

1

mail   print   facebook   twitter